- LAMIAE
- I.LAMIAEal. Maleficae, in Italia communiter Strigiae, ad similitudinem strigis nocturnae et importunae, quia noctu praecipue dicuntur in maleficiis versari; nonnullis, Magae, Incantatrices, aliisque nominibus ab aliis insignitae: secta mulierum praecipue (sed et virinonnumquam miscentur) quae circa A. C. 1400. in Italia orta esse dicitur. De qua scripsêre multi multa Iac. Sprengerus, Silvester de Prierio, Barthol. Spinaeus aliique qui omnes acriter contendunt, illas ad nocturnos ludos s. choreas corporaliter deserri. Unus inter Pontificios prioribus Saeculis fuit Franc. Ponzinitius, qui communem opinionem impugnavit, ipsasque non vere deferri, sed somniis ac phantasmatibus deludi asseruit, quae hodie plerorumque Sententia est. Hae quibus signis dignoscantur, iuxtadoctrinam Inquisitorum Eccl. Rom. et quo modo contra illas in hoc Tribunali procedatur, pluribus exponit, Phil. a Limborch Hist. Inquisit. l. 3. c. 21. ubi et exempla iniuste damnatarum habes. Vide quoque Sim. Episcopium Institut. Theol. l. 3. c. 3. s. 1. Pegnam ad l. de Strigibus Bern. Comensis, Alios Ceterum, a Lamiis laesos infantes quomodo sanare conentur hodierni Graeci, videinfra, ubi de Ungendi ritu.II.LAMIAEinsulae parvae, s. verius scopuli maris Aegaei ante Troadem. Plin. l. 5. c. 31.III.LAMIAEvett. quoque Lemures, Larrae et Empusa dictae, ab antiquis mulieres esse putabantur, sive verius, daemonum quaedam phantasmata, quae formosarum mulierum specie assumptâ, pucros, praesertim iuvenes, blanditiis allectos devorabant. Hae cum foris essent egregie oculatae, domi prorsus caecutiebant. De nomine Bochart. Ut Lamus Rex ἀνςθρωποφάγος, ita Lamia fingitur esse monstrum libidiois ac humanae carnis avidum. Sic affirmat Apollon. apud Philostrat. l. 4. Lamias σαρκῶν, καὶ μάλιςτα ἀνςθφωπείων ἐρᾷν. Hinc Horat. in Arte poet v. 340.Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.Itaque Lamus et Lamia sunt voces eiusdem originis. Lamiae porro nomen esse Punicum suadet, quod Libyca est tota fabula. Lamia enim mulier Africana fuisse fertur (Ita tradunt Hesych. et Doris vel Duris potius apud Suid.) Βήλου καὶ Λιβύης ςθυγάτηρ, ut legere est in Schol. Aristoph. in Pace. Sed et his longe antiquior Euripid. de Lamia sic habet,Τίς τοὔνομα τὸ ἐπονείδιςτον βροτοῖςΟ᾿υκ οἶδε Λαμίας τῆς Λιβυςτικῆς γένος.Quis Africanae nesciat Lamiae genus.Infame nomen et tetrum mortalibus?Et Diod. Sic. l. 20. Ophellas Rex Cyrenarum ad Agathoclem se conferens, qui Carthaginensibus bellum in Africa moverat, reperisse legitur circa Automalas in profunda valle, ἄντρον εὐμέγιθες, κιττῷ καὶ σμίλακ: συνηρηφὲς, εν ᾧ μυθεύουσι γεγονέναι βασίλισσαν Λαμίαν, vastum antrum hederâ, et taxo consitum, in quo reginam Lamiam natam esse fabulantur. Unde colligas etiam barbaris, in infima Africa, Lamiae nomen non fuisse ignotum: Factum id, ut videtur, a Punico verbo Laham, vel Lehama, quod vorare significat, hodieque in usu est apud Arabas. Vide Cael. Rhod. Lect. Antiq. l. 29. c. 3. et l. 45. c. 5. Plin. l. 9. c. 24. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.